- ARCHIGERONTES
- ARCHIGERONTESin l. 6. Cod. de Episc. aud. Alciato sunt, qui procurant negotia Aulae Principalis: Hottomannus, levi mutatione Archigetontes legit, et Principes fabrorum intellgit, ab αρχιγετῷν vel αρχιτέκτων Graec. Car. du Fresnein Glossar. sunt primates plebis Alexandrinae, seu qui quasi Principes summôque honore et locô erant inter artifices, ex Iac. Gothofredo ad l. 1. Cod. de Alexandrinis primat. Carolo Macro, Decani senum famulorum Palatini, ex vocabuli significatu, quasi Principes senum, in Hierolex. etc. Hos Lex praedicta Christianos esse vult; unde corruit Accursii suspicio, Christianorum Archipresbyteros, voce hâc denotari, existimantis. De iisdem sic habetur in Grecis Iuris Caesarei Paratitlis, Μηδεὶς αἱρετικὸς αρχιγέρων ἠ διοικητὴς σωματείου ἣ τῶ ἐργατιωτῶν εν Α᾿λεξανδρεία γενέςθω, ἀλλὰ πάντως Χριςτιανὸς προνοία τοῦ Α᾿υγουςταλίου καὶ τῆς πειθομένης αὐτῷ τάξεως, Nullus haeretieus in Alexandria fiat Archigeron, seu collegii seu ergasiotarum administrator. Sed omnino sit Christianus, interveniente curâ Augustalis et parentis illi officii. Equibus verbis contendunt nonnulli indigitari hôc vocabulô Dioecetas et Alexandriae Corporatorum Praesides, Anglis Masters or Wardens of Companies Graecis Διοικητὰς τοῦ σωματείου, etc. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis veter. Ebraeoruml. 1. c. 14. p. 594.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.